monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 33 > sectio 4 > sectio 10 > 4 > sectio 24 > sectio 22 > sectio 16 > sectio 1 > 5 > Actus, 9 > 10 > sectio 84 > sectio 31 > sectio 91 > sectio 72 > 4 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.68.191 > sectio 29 > sectio 8 > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 6, 28
Palmus vero, qui super sex cubitos esse dicitur, iam de septimo est in quo contemplationis requies intelligitur. In palmo contemplatio, in manu operatio, in digitis discretio figuratur, et sicut in palmo manus et digiti extenduntur, sic in contemplatione bona operatio et sancta discretio protenduntur et reguntur. Quintus modus divinae cognitionis vocatur gaudium felicissimae visionis. Hac perpauci in praesenti felices fruuntur, in qua nimia divini gustus dulcedine rapti, Deum tantum contemplantur.